DRUNGARIUS

DRUNGARIUS
DRUNGARIUS
praefectus DRUNGI. DRUNGUS autem Graecobarb. Δροῦγγος, globus militum, vel pars quaedam exercitus est, sub adulto Imperio vox nota Romanis, quâ tamen primitus non de suis, sed de gentium militibus usi sunt, vide Vopisc. in Probo, Veget. de re milit. l. 3. c. 16. Scire Dux debet, contra quos drunges, h. e. globos hostium, quos Equites oporteat poni etc. Dein in ipsius Orient. Imperii militiam irrepsit, ut ex codin. Leonis Imp. Tacticis patet: ubi constat, Drungum etiam fuisse numerum aliquot Comitum i. e. Cohortibus praefectorum, sub Drungario merentium. Leunclavio Drungus, non pauciores quam mille, nec plures quam 4000. milites continebat. Graecis olim χιλιαρχία, Italis, Gallis, Germanis Regimentum. Fuit autem in exercitu Drungarius, i. e. Tribunus seu Chiliarcha, tertius: Hoc enim ordine a Leone militiae gradus numerantur, Imp. Metarchae, Drungarii, Comites, Centuriones, Decani, Quintani et Quartani. Δροῦγγος Leunclavio, apud Graecos recentiores, uti Agla, apud Turcos, baculum vel sceptrum officii ac dignitatis significat, an a Lat. trunco? Spelmann. vero Saxonica videtur vox, et confertam multitudinem, hodiequeve Anglis throng denotare. In infer. Imperio constantinopoli clarus fuit Magnus Drungarius, qui duplex, Biglae et Classis. Prior vigiliae et excubiarum erat Praefectus, meruitqueve in Castrensi militia sub Magno Domestico: gerebat hic sceptrum iudiciale, post superiorem condylum, qui in omnibus inauratus erat, aureum et coccineum, ad imum usque accurate ornatum: vide de iurisdictione eius Manuelem Comnen. Novellâ 2. de Praefecto vero Vigilum ab Augusto constituto, ff. l. 1. tit. de off. praef. vigil. Posterior in re marina, magno Duci fuit subiectus. Praerat his Amiralio, Protoconniti, Drungariis et Comitibus i. e. Cohortium praefectis, habebatqueve sceptrum e ligno laevi, aliquando absqueve iudiciali sceptro erat. Notat Meurs. a Leone Naumach. navalem hanc praefecturam primitus fuisse, et postea ad militiam terrestrem esse translatam. Vide Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol. Addo, quod Magno Drungario Classis, prae aliis suberat δεὐτερος Δρουγγάριος τȏυ ςόλου, ut est apud Annam Comnenam Alexiad. l. 12. p. 369. Apud Cedren. memoratur quoque Drungarius Cibiraeotarum, in Leontio; Apud Auctorem Hist. Misc. l. 23. Drungarius Δωδεκανήσου etc. Vide Glossarium Meursii et Myrepsum l. 1. c. 443. laudatos Car. du Fresne in Glossario. Originem vocis quod attinet, Graecam illam esse, sed barbarefactam a Graecis recentioribus, vult salmas. Ρ῾ύγχος enim rostrum est; quod vulgares Graeci iam olim dixêre δροῦγγον: qui militum multitudinem cuneatim rostratimqueve pugnantium, fronte sc. in angustum desinente, videntur sic appellasse; nam et capita porcina huiuscemodi cuneos fuisse vocatos, notum et Vegetio et Ammiano. Vide eum Notis ad Vopisc. in Probo (ubi tamen, drungos quandoque a cuneis distiugui, et apud Veget. ubique globos
exponi, Graec. σωςροφὰς, hocque pugnae genus usitatum maxime Barbaris non it. inficias) et ad Solin. p. 311. et 364. etiam aliquid infra in voce Ossa.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • drungarius — /drarjgeriyas/ In old European law, the commander of a drungus, or band of soldiers. Applied also to a naval commander …   Black's law dictionary

  • drungarius — /drarjgeriyas/ In old European law, the commander of a drungus, or band of soldiers. Applied also to a naval commander …   Black's law dictionary

  • Constantinus Drungarius, S. (2) — 2S. Constantinus Drungarius, (6. März), ein Martyrer in Syrien. S. S. Theodorus Craterus …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • BIGLAE Drungarius — officium in Civitate Constantinopol. idem cum Praefecto Vigilum, e qua voce Graeci βίγλα fecerunt, i. e. excubitor, vigil. Vide Macrum Hierolex. et infra Vigil …   Hofmann J. Lexicon universale

  • drongaire — ● drongaire nom masculin (bas latin drungarius) Titre militaire byzantin. ⇒DRONGAIRE, DRUNGAIRE, subst. masc. HIST. Officier de l armée byzantine commandant une subdivision de la légion ou grand amiral de la flotte. Grands drongaires (GREEN,… …   Encyclopédie Universelle

  • drungaire — ⇒DRONGAIRE, DRUNGAIRE, subst. masc. HIST. Officier de l armée byzantine commandant une subdivision de la légion ou grand amiral de la flotte. Grands drongaires (GREEN, Journal, 1955 58, p. 143) : • L empereur grec pâlit dans Byzance aux abois;… …   Encyclopédie Universelle

  • Walls of Constantinople — Istanbul, Turkey Map showing Constantinople and its walls du …   Wikipedia

  • Drungarios — A droungarios, also spelled drungarios ( el. δρουγγάριος, la. drungarius) or, in its English form, drungary, was a military rank of the late Roman and Byzantine Empires. History and use Late Roman and Byzantine army The term drungus is first… …   Wikipedia

  • King of the Gypsies — For the 1978 movie with the same title, see King of the Gypsies (film). The title King of the Gypsies has been claimed or given over the centuries to many different people. It is both culturally and geographically specific. It may be inherited,… …   Wikipedia

  • Konstantinos Lips — (or Libos) (Greek: Κωνσταντίνος Λιψ ) was a byzantine Drungarius which lived between the 9th and the 10th century and served under Emperor Leo VI. In Constantinople he founded the female monastery bearing his name. He died in 917 fighting against …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”